HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CXX: Quod receptus est a fratribus Christianis

#Act. XXVIII#cap. VI; Matth. XIII

Et cum vidisset Paulus fratres ad se venientes, gratias agens Deo, accepit fiduciam, minus scilicet timuit. Et quia ante adventum Pauli jam Romae erant Christiani, patet ex hoc loco Petrum et Paulum non primo praedicasse Romanis. Quod si quandoque legatur de constitutione, vel confirmatione fidei intelligendum est, non de primaria instructione. Cum autem venissent Romam, nondum erat Nero confirmatus in regno, nec invaluerat nequitia ejus. Et audiens controversiam esse de lege Judaeorum et Christianorum, vilipendit. Et permissus est Paulus libere ire per civitatem, cum uno tantum milite eum custodiente; timuit autem ne forte Judaei, qui persecuti eum erant in Judaea, misissent litteras ad Judaeos, qui erant Romae, ut in dolo eum occiderent. Ideoque post tertium diem convocavit primos Judaeorum. Et cum convenissent, dicebat eis: Ego, fratres, non veni gentem meam accusare; sed coactus sum appellare ad Caesarem, quia injuste traditus sum a Judaeis in manus Romanorum. Propterea volo vos, fratres, scire quia nulla est causa mortis meae, nisi quia praedico resurrectionem mortuorum. At illi dixerunt ad eum: Neque litteras accepimus a te de Judaea, nec adveniens aliquis fratrum locutus est de te malum. Volumus autem a te audire, quae sentis de secta Christianorum, cui adhaeres; audivimus enim, quod ei ubique contradicitur. Et die assignata venerunt ad eum plures in hospitium suum quibus exponebat legem, et prophetas, praedicans de Jesu a mane, usque ad vesperam. Et quidam credebant his, quae dicebantur, alii non credebant. Et cum discederent dissentientes, coepit eos Paulus arguere in hunc modum: Bene Spiritus sanctus de vobis locutus est per Isaiam, dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis nec intelligetis, et videntes videbitis, et non percipietis. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et convertantur, et sanem eos, quoniam in gentibus missum est hoc Salutare Dei, et ipsi audient.